monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Aggaeum, 1, 34
Unde accidit ut paulatim, negligentia subrepente, parvum quoque ipsum quod videbantur habere, perderent. Hoc autem idcirco perpessi sunt, quia securi fuerunt in pristinis domibus suis, nec ascenderunt Scripturarum montem, aedificationis de eo dominicae ligna caedentes, nec exstruxerunt in se quotidie domum Domini; sed despicientes eius desolationem, etiam id perdidere, quod se habere credebant.